Epistola I ad Corinthos*

Caput 15: Versus 27

Praeter eum qui subjecit ei omnia.Qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subjectus: Ipse enim principium est omnium.Ut sit Deus omnia.Quia cum dicet omnis creatura Christum esse suum caput, Christi autem caput, Deum, non tantum in omnibus, id est in confessione omnium, unus erit Deus, sed et omnis creatura fatebitur ipsum esse ex quo sunt omnia.
(* Traductions européennes)